라틴어 문장 검색

quin etiam Dextrum, qui primus diversum censuerat, prolata lege de senatu habendo iurare coegit e re publica esse quod censuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:3)
Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum est, dextrum elaboratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:2)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 925)
Altera, si memini, limis subrisit ocellis - Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 122)
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 810)
ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus corripit, in dextra tela fuere manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 152:3)
simplex minimique laboris, cum iacet in dextrum semisupina latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:3)
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctos trunca tropaea viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 458)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
et Marius scripti dexter in omne genus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 169)
officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권2)
Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, et resera nutu candida templa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권34)
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis continuitque manum torva regentis iter, et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권282)

SEARCH

MENU NAVIGATION