라틴어 문장 검색

Mulier est “amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim” (Apc 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:4)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)
lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae46)
vos, prima Christi victima, grex inmolatorum 1 tener, aram ante ipsam simplices palma et coronis luditis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae37)
estne ille e numero paucorum qui diadema sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권31)
hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram secum in deliciis fluitantis stare triumphi, regalemque decus capitis gestare coronam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권58)
"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
"suspende exuvias armis et sanguine captas, congere caesorum victrix diademata regum, frange repulsorum foeda ornamenta deorum:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 221)
tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2155)
"quibus insertabo coronis atria?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2248)
Regia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David1)
omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David2)
negat ille Deum, fert iste coronam.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS4)
Christum tamen ille cruentus inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi hostibus, o primae pietas miranda coronae!
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO STEPHANI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION