라틴어 문장 검색

illud satis constat ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, Vos inquit, tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 281:1)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque et uti rogas primae tribus dicerent, tum Camillus quando quidem inquit, Quirites, iam vos tribunicia libido, non potestas regit, et intercessionem secessione quondam plebis partam vobis eadem vi facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis universae quam vestra causa dictator intercessioni adero eversumque vestrum auxilium imperio tutabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 401:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION