라틴어 문장 검색

ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 185:2)
coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 187:1)
lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 191:1)
dictator in Larinati agro castra communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 213:1)
praeerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 284:2)
hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 295:1)
cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, et ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 300:1)
non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 302:1)
itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 305:1)
tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 307:1)
Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:1)
huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 314:1)
ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:2)
profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 366:2)
ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, parentibus inquit meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantam debeo, tibi cum meam salutem omnium horum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 367:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION