라틴어 문장 검색

et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:3)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)
Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 4:6)
Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:3)
Volo enim ut in scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:3)
quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:4)
quodque difficile est, idem et perornatus et perbrevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:6)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Magna re et difficili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:2)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos cives eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, ut tota res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 4:2)
Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION