라틴어 문장 검색

Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:3)
Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 13:1)
quas sancta relicto Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:2)
quod numen ab aethere pressum Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:7)
Ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi Romanas sancire volent hoc sanguine leges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:11)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Quodsi tam sacro dignaris nomine saxum, Adde actus tantos, monimentaque maxima rerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:51)
Dignatur viles isto quoque sanguine dextras, Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:5)
Sed neque ius mundi valuit, neque foedera sancta Gentibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:18)
Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno Aut torsit lenta tristia fata fame, Sanctam Romana vitam sed morte peregit Dimisitque animam nobiliore rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVIII2)
At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba A pueris debent virginibusque legi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIX5)
Sancta Salonini terris requiescit Hiberis, Qua melior Stygias non videt umbra domos.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVIII1)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION