라틴어 문장 검색

Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 152:1)
Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero eventu pugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 189:2)
cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 258:1)
eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam, Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei eventu adfirmasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 338:1)
haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 355:1)
discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius verti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 382:1)
sed eventus docuit fortes fortunam iuvare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 405:2)
ab altero consule in Vestinis multiplex bellum nec usquam vario eventu gestum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 411:1)
cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 416:2)
M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 501:2)
Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 209:1)
tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret , futurus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 240:1)
nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 389:1)
dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 540:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION