라틴어 문장 검색

Ibique stativis triduo habitis, cum filii Godofridi, qui contra eos magnis copiis et ducentarum navium classe conparata in insula quadam tribus milibus a continenti separata residebant, cum eis congredi non auderent, vastatis circumquaque vicinis pagis et acceptis popularium obsidibus XL ad imperatorem in Saxoniam reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:5)
Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:5)
Quo peracto imperator inspectis plerisque nobilium filiabus Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 252:2)
Medio mense Octobrio conventus generalis apud Theodonis villam magna populi Francorum frequentia celebratur, in quo domnus Hlotharius, primogenitus domni imperatoris Hludowici, Irmingardam Hugonis comitis filiam solemni more duxit uxorem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 271:1)
Quos cum legatione eorum audita ac responso reddito absolveret, Romam, ut se velle dicebant, ducere iussit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:4)
Quod ita factum esset, ni ducum desidia, quos Francorum exercitui praefecerat, tardius, quam rerum necessitas postulabat, is, quem ducebant, ad marcam venisset exercitus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 322:2)
Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:7)
Nam solitariam vitam in hipocrisi primum duxere simul.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:3)
Omnes uincit opes securam ducere uitam.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:11)
Ditat preda lupum, ducit lupus ocia longo Fausta cibo.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:1)
quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet;
(아풀레이우스, 변명 13:6)
utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare.
(아풀레이우스, 변명 15:12)
M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse;
(아풀레이우스, 변명 16:14)
quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.
(아풀레이우스, 변명 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION