라틴어 문장 검색

Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo nobis obtemperantium hoc est municipium positum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:2)
Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:1)
Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes affirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius assensione formatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 10:1)
Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaida et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 1:1)
Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:3)
Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 42:2)
Civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur, Aspabota et Chauriana et Saga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 63:1)
Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem, cibos per otium capientem, nuntius gravis, Surenam Persicum ducem, procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum aggressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno, unum rapuisse vexillum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 1:1)
Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 6:1)
Iamque imperator munitum muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:1)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis, profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa, iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis, licenter palantibus, intercipiunt et obtruncant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 5:2)
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 4:1)
Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota et Victor ex parte nostrorum, et Bellovaedius, insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa, Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION