라틴어 문장 검색

itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 587:2)
inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 598:1)
Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit, nec se tamen aequo loco hosti commisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 209:2)
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 247:1)
paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis' repleri placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:2)
Iuno regina transvecta a Veiis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 555:2)
alia ex eis edita etiam in volgus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:2)
cum Romani auxilii adventus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 98:1)
ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:3)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 105:1)
meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 214:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION