라틴어 문장 검색

tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:11)
Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:1)
Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:3)
Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:7)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
ordine proposuimus, pergendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:11)
aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:7)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Quam alias futurus fuisset, si sua methodo perrexisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:4)
Quo michi pergendum dubito, uel quid sit agendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:16)
"Digne terreris, quia nullius artis haberis, In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem, Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti, Mille uiis pergens et memet in omnia uergens".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:13)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장6)
Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION