라틴어 문장 검색

Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:4)
Materiam ex titulo cognosces, cetera liber explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 3:1)
nos apertius dicimus, celerius intellegimus, religiosius iudicamus, quia paucioribus clepsydris praecipitamus causas quam diebus explicari solebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 6:3)
Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:2)
Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
Explica aestum meum:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:1)
Iterum dicam, explica aestum meum vereque rescribe, num sit melius pessime legere quam ista vel non facere vel facere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 2:4)
Est ultra viam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum ipsum porticus explicabuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 6:1)
Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, Oscula dat cupido blanda columba mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 633)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:1)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
Procul dubio extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam nummariis discriminibus manifestantur, cum mundi quaestiones neque ponderari neque explicari seiunctim possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:4)
Ad naturam regressus incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION