라틴어 문장 검색

altera, quam adfert natura causarum, altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:3)
dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam ad perorandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:2)
Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:1)
qua re, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:3)
Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:1)
Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:2)
sic enim video, unam quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 140:2)
sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:5)
ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:8)
e quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:6)
comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:4)
Nam cum deorum turn parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:3)
Qua re de constituendis actionibus, de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 3:3)
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:1)
Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION