라틴어 문장 검색

In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 6:1)
Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 13:1)
Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque Graecis et Latinis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 1:1)
Quorum, inquit, avaritia mentem tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 10:1)
Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 3:1)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, 'Penus quoque,' inquit, 'variis generibus dictum et varie declinatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 3:1)
non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 4:2)
Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere 'penum' dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 6:1)
Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit 'penus ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:2)
Quod, inquit, genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:3)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:5)
Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 20:1)
atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION