라틴어 문장 검색

Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장10)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장11)
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: " Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장27)
et dixerunt ad eos: " Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장33)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)
Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장11)
Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장16)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장13)
Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장33)
Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장59)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장67)
Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장21)
Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION