라틴어 문장 검색

Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:28)
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit poena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:1)
Huius in exitium miscet Medea quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:2)
exitium superabat opem, quae victa iacebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:3)
Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenae pavere feram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:3)
Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 20:1)
Dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 37:1)
Exsilio poenam potius gens impia pendat, vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:9)
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:11)
Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 23:2)
cecidisti et femina ferro, totque tuos idem fratres, te perdidit idem, exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:4)
Mihi mens interrita mansit exsiliis contenta suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:8)
mitius exilium si das propiusque roganti, pars erit ex poena magna levata mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 178)
tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea poena suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1256)
omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi - - satia tua pectora poenas exilioque graves exiliique loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1119)

SEARCH

MENU NAVIGATION