라틴어 문장 검색

De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:1)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
Prima igitur συζυγία nervorum talium petit oculos, et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:1)
Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:2)
nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:3)
et ut ex his successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:4)
Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
Adeo, inquit, Disari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, et insuper de numero qui per ipsum significatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 9:2)
ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit, Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:56)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
Mox robora nervis Et vires rediere viris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:25)
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:53)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Tenduntur nervi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION