라틴어 문장 검색

Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:6)
180. Paria praecepta cogitari non possunt, quandoquidem quaestiones et fines peculiares sunt singularum Nationum regionumque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:1)
Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:3)
Fieri potest ut agriculturae faveatur pauperum regionum per pecuniae collocationem in ruris substructionibus, in locorum nationisve mercatu componendo, in rigationis instrumentis, in tolerabilis agriculturae technicis artibus promovendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:7)
Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:3)
Deus Abraham vocat ad terram eius deserendam eique pollicetur se eum magnam nationem, magnum populum effecturum, in quo divina Benedictio requiescit (cfr Gn 12,1-3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:7)
adorat haec brutum pecus, indocta turba scilicet, adorat excors natio vis cuius in pastu sita est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias22)
"o carnulenta nationum pectora!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1138)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:1)
natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:2)
An vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:1)
quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 90:1)
vel Mithridates, duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:2)
ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum sermo videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION