라틴어 문장 검색

Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
Aliorum omnium non consilia, sed fraudes et insidiae et motus animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:4)
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.1)
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque interficiat, sine fraude sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.1)
Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.30)
quom tot populis stipatus eas, in tot populis vix una fides, tenet auratum limen Erinys, et quom magnae patuere fores, intrant fraudes cautique doli ferrumque latens;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:8)
Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:4)
hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:6)
Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:26)
scelere materno hic perit, fraude illa capta est - quis per annorum vices totoque in aevo poterit aerumnas senex referre tantas?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:19)
sed non cruentae sceleribus nuptae iaces nec fraude matris:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:5)
nota fraus, nota est manus, cui parcet illa quemve securum sinet?
(세네카, 메데아 4:23)
Fraudibus tempus petis.
(세네카, 메데아 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION