라틴어 문장 검색

[et ne in suspicione ponatur stupri et clandestina ut celetur consuetio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 216)
volo me patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 180)
Libanvs Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier atque argento comparando fingere fallaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 11)
iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, [igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 12)
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 116)
Suspiciones omnes ab se segreget.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 134)
nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 111)
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 336)
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8101)
et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, et suom erum faciet libertatis compotem, eodemque pacto fratrem servabit suom reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, imprudens:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS30)
Secede huc nunciam, si videtur, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 144)
Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 521)
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 522)
Fateor, omnia facta esse ita ut dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 526)
Nec fallaciam astutiorem ullus fecit poeta, atque ut haec est fabre facta ab nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION