라틴어 문장 검색

ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:1)
eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 5:1)
quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:2)
mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 2:1)
fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:2)
Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 1:1)
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:1)
sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 4:1)
Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis utuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:1)
inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 4:1)
idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:2)
ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 3:1)
sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장3)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
multos secreta Poppaeae mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION