라틴어 문장 검색

turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:5)
Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:7)
itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장4)
Accusavit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodum adulescens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 2:3)
isqui accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani pater.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:3)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 3:2)
in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:3)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)
Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 4:3)
Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:5)
Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum qui non fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:4)
Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 3:1)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION