라틴어 문장 검색

Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic pro rege adversus vos stetimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 247:1)
favisse nos regi et vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 274:2)
si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:1)
in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 366:2)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:2)
legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. faverant, exclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha4)
nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 712)
omne nemus cum fluviis, omne canat profundum Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitisque se rosetis vestiat Alpinus apex et rubeant pruinae.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
faventes ut in sacris 'favete linguis', 'favete vocibus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1735)
fave huic cui etiam Iuppiter favet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3815)
Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
non poscor frustra, si favet alma Pales, alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, prosequor officio si tua festa meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권490)
Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis, et faueas concha, Cypria, uecta tua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 315)
Nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION