라틴어 문장 검색

Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi suo inponat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:6)
Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:2)
Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:1)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:1)
et in picturam
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:9)
- Olynthium tantum picturae tuae excipio?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:6)
"Laesisti, inquit, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 14:7)
deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 14:11)
Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 23:6)
movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:2)
Nec enim imitari et transferre verba ad illorum formam necesse est ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION