라틴어 문장 검색

Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.
(불가타 성경, 집회서, 8장22)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
(불가타 성경, 집회서, 9장19)
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum.
(불가타 성경, 집회서, 11장35)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
(불가타 성경, 집회서, 28장30)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장5)
Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.
(불가타 성경, 아모스서, 5장6)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 5장15)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: " Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus ".
(불가타 성경, 요나서, 1장6)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장10)
Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro salute viri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장32)
disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장22)
Aribtrabar enim nihil tantae reverentiae oblatum iri oportere, quod non elaboratum ingenio, perfectum studio, dignum postremo tanto otio videretur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:8)
ut sunt viiij ad xxv Nulla hos communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas, quae omnium numerorum mensura communis est. Et hi quidem non habent aequivocas partes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus 1:3)
nisi forte omnium horum procreatrix et mater unitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION