라틴어 문장 검색

tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:3)
tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:5)
eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:2)
postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:6)
fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:1)
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:3)
quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:4)
O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:6)
si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 3:2)
C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장4)
ineptum sane negotium et Graeculum, sed tamen fortunatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:4)
Metelli sperat sibi quisque fortunam, proinde quasi aut plures fortunati sint quam infelices aut certi quicquam sit in rebus humanis aut sperare sit prudentius quam timere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:11)
num quis horum miser hodie?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:5)
pergite animo forti, Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:5)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION