라틴어 문장 검색

Tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:12)
ut quia tunc spes anni inchoat, et incipit se fructus ostendere, tunc videatur anni esse principium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:18)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
ut ei a quo missa fuerat, nuntiaret quid adhuc cavere deberet, atque exspectando fructu meliore postea potiretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:6)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:4)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes essemus (Isai.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:4)
tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:3)
Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 1:2)
Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, die et nocte non requiescent (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:2)
Altior autem sensus hoc habet, ut per semen intelligamus principium, per messem intelligamus finem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:1)
quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:10)
alio autem tempore fructus arborum carpimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION