라틴어 문장 검색

in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 82:1)
id erat forte tempus anni ut frumentum in areis Hispani haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 123:1)
itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis bellum inquit se ipsum alet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 123:2)
in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 525:2)
videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 580:2)
eidem praetori mandatum ut duas decumas frumenti exigeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 23:1)
ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 24:2)
legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum quod in Graeciam portaretur missi, pro quo pretium solveret populus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 28:1)
sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege, Romam venerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 43:1)
de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 49:1)
Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 252:3)
Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 24:1)
Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 24:2)
gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
circumvecti ab urbe ad aversa insulae - obiecta aquiloni ad Chium et Erythras sunt - cum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti vim magnam Chium ex Italia venisse, vinum portantes naves tempestatibus retentas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION