라틴어 문장 검색

Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:4)
video et intersum et fruor:
(세네카, 아가멤논 16:8)
cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 4:3)
illi qui tument, illi qui abundantia laborant plus habent furoris, set plus et corporis;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 25:3)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit.
(세네카, 행복론, Liber IV 81:3)
pace et homicidae fruuntur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 135:4)
si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur.
(세네카, 행복론, Liber V 117:4)
tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur* quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:8)
hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 79:2)
non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:3)
potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 124:1)
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:3)
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION