라틴어 문장 검색

inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 196:2)
fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 201:1)
sed non perpetuo intendimus in haec et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 329:1)
facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:3)
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:1)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:2)
nec semper, quod adversum est, contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 238:1)
historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:1)
quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 27:3)
in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 33:1)
at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci , exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 231:2)
non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:5)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori infecundus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION