라틴어 문장 검색

ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:9)
proinde licet quod vis vivendo condere saecla, mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem vitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:8)
et quasi multa brevi spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur multa modis multis in cunctas undique partis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:11)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
Umbra videtur item nobis in sole moveri et vestigia nostra sequi gestumque imitari, aëra si credis privatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:8)
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus aër id quod nos umbram perhibere suëmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:9)
ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine privatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti videatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:10)
semper enim nova se radiorum lumina fundunt primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:11)
propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:12)
eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:3)
In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:4)
Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:10)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:19)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION