라틴어 문장 검색

Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:2)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:2)
Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:4)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)
Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:3)
Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, cum visum erit, profugiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:3)
Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et vivunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:2)
nil moror iussu tuo aperire ferro pectus aerumnis grave.
(세네카, 아가멤논 6:37)
nunc iam stabilis fixa terras radice tenet, respuit auras religatque rates assueta sequi, tu Tantalidos funera matris victrix numeras:
(세네카, 아가멤논 7:15)
nec hoc levamen denique aerumnis datur, videre saltem et nosse quo pereant malo:
(세네카, 아가멤논 10:33)
Cohibete lacrimas omne quas tempus petet, Troades, et ipsae vestra lamentabili lugete gemitu funera:
(세네카, 아가멤논 12:1)
aerumnae meae socium recusant, cladibus questus meis removete, nostris ipsa sufficiam malis.
(세네카, 아가멤논 12:2)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION