라틴어 문장 검색

Cogitationes hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:2)
Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:15)
Generaliter iuventus similis est primis cogitationibus quae secundis sapientia cedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:4)
Etenim inest cogitationibus iuventus quaedam non minus quam aetatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:5)
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari, Vnanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:4)
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens, Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:3)
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장16)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam.
(불가타 성경, 집회서, 24장39)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
(불가타 성경, 집회서, 31장36)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장23)
Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장13)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area.
(불가타 성경, 미카서, 4장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION