라틴어 문장 검색

Eodemque anno Stephanus papa venit in Franciam, adiutorium et solatium quaerendo pro iustitiis sancti Petri;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 12:1)
Incluso vero Haistulfo rege in Papia civitate, iustitiam sancti Petri pollicitus est faciendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:5)
ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:4)
Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 43:1)
Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 44:2)
Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 50:1)
et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:5)
et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:6)
Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:3)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 57:1)
Et tunc reversus est suprascriptus gloriosus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:6)
Et celebravit domnus gloriosus praedictus rex natalem Domini in supradicta villa Carisiacum et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 81:1)
Et inde cum victoria venit suprascriptus gloriosus rex ad Paderbrunnen, ibi coniungens exercitum suum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:7)
ibique conventionem factam reversus est in Franciam supradictus gloriosus rex.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 89:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION