라틴어 문장 검색

FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 2:1)
Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 3:1)
At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 8:1)
In eo libro Graeca scilicet oratione scriptam hanc sententiam legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:1)
QUINQUE sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεισ appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 2:1)
Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖσ vel ἀκολάστουσ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 3:1)
In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 6:1)
IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 2:1)
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:1)
contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut '' et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias' - nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 5:1)
His deinde verbis lectis ibi Fronto ad illum poetam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 10:1)
Tunc permotus auctoritate libri poeta:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:1)
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 16:1)
Antonii Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 1:1)
Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum ̓Ανακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION