라틴어 문장 검색

ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 5:1)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:11)
Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:14)
Neutrum inquit cocus sed testamento Pansae tibi relictus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:25)
Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:17)
Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:3)
Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:7)
' Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:16)
Praeterea cito accipiam hereditatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:7)
sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:18)
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:1)
Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent . . . quae sola posset hereditas iuvenibus dari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:4)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
Postquam consumpta est temporis longi mora, Nec testamenti potuit sensus colligi, Fidem advocavit iure neglecto parens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION