라틴어 문장 검색

et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 405:1)
deinde in caput regnumque Prusiae et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 611:1)
erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 241:2)
suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 627:1)
Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 44:2)
munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 250:2)
salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 414:1)
fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, ad regem accurrit et monere institit ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 648:1)
sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 433:1)
emit hospitalem is filium imprudens senex puerum illum eumque adoptat sibi pro filio eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS41)
ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 16)
Si itast, tesseram conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2174)
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2181)
ita patres familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus libertatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장19)
Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION