라틴어 문장 검색

cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 271:2)
incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:1)
cuius actionem et quidem in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse iuvenali cupiditate gloriae fateor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 95:3)
neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:5)
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:2)
iam incensum ira et inflammatum cupiditate et lapsum errore significandi gratia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 226:1)
exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:2)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:2)
quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:1)
rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 259:2)
in primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo, sed plerumque etiam odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 16:2)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION