라틴어 문장 검색

illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 111)
ille clam observavit servos quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 313)
Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1119)
Phanostrata Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 31)
Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 312)
occludite aedis pessulis, repagulis ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 132)
quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor loca haec circiter excidit mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 24)
Lenonis hae sunt aedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 155)
viden ut aperiuntur aedes festivissumae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1174)
sed eccum ipsum ante aedis conspicor Apoecide qualis volo vetulos duo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 24)
ante aedis duo sodales, erum et Chaeribulum, conspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 210)
Miles Cave praeterbitas ullas aedis, quin roges, senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 41)
Eho, istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam videat matrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 1100)
Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 21)
Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION