라틴어 문장 검색

ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 3:1)
debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:1)
haec enim sunt fere atque horum vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:1)
Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 151:1)
haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:2)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:3)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:5)
Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:7)
Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:1)
Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION