라틴어 문장 검색

Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
unde habetur velut imago solis in adversam mundi partem nitentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 21:2)
Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:2)
Decorem formae an dignitatem corporis, Animi virtutem an vocis iocundae sonum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:9)
Huius species sunt tres, exemplum parabola imago, Graece παράδειγμα παραβολὴ εἰκών.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:3)
Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
O mihi sola mei super Astyanactis imago, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 10:3)
— Patriae strinxit pietatis imago, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:3)
— Subiit cari genitoris imago, et Dido:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:4)
Ter frustra conprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima fumo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 14:2)
O mihi sola mei super Astyanactis imago!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 7:1)
— Ter conatus erat collo dare brachia circum, Ter frustra conprensa manus effugit imago.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:6)
Quod noster dixit κατόπισθε νεὼς, vester ait surgens a puppi satis decore:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:3)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION