라틴어 문장 검색

haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 347:1)
ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 563:2)
convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania Iovi sacrificaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 558:1)
consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 26:1)
ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 71:4)
decretumque ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 287:4)
ne quid inviolatum relinqueret, templa deum, quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 296:1)
auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:2)
sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 426:1)
supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 593:2)
foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:2)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)
alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 45:2)
si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 137:1)
quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION