라틴어 문장 검색

et de omnibus his omnia dicere infinitum est, hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:2)
alii diligentia lapsi verbis etiam omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:1)
quae omnia infinitos tractatus habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 33:3)
sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 210:2)
infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:6)
sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:1)
immutabile est enim, quod factum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:3)
sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:1)
quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 10:1)
nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:7)
satura est nostrum istud vivere triste aspexi, cum infinito verbo sit usus pro appellatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 163:1)
sed persequi singulos infiniti fuerit operis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 38:2)
qua de re memini narrasse mihi Secundum , aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:3)
in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari θέσεισ diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 212:2)
quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION