라틴어 문장 검색

nam dum superfuit mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens incolumi filio adiutorem imperii alium vocari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장2)
neque mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장4)
iamque tres laureatae in urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incurioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장3)
immota quippe aut modice lacessita pax, maestae urbis res et princeps proferendi imperi incuriosus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장5)
ego ut sinam, credisne passuros qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros in summis imperiis videre?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장10)
mox Caesarem vergente iam senecta secretoque loci mollitum munia imperii facilius tramissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장5)
neque senatus in eo cura an imperii extrema dehonestarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장2)
Namque antea profectis domo regibus ac mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur qui ius redderet ac subitis mederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장1)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장3)
quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius abierim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장10)
successorem non aliter quam indicium mortis accepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장7)
Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium obtinebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장8)
ceterum derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- nario milite disserebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장9)
nam populi imperium iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION