라틴어 문장 검색

At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:19)
Sed non idcirco flammae atque incendia vires indomitas posuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:1)
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:15)
"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:5)
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, invadit sociosque incendia poscit ovantis atque manum pinu flagranti fervidus implet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:12)
Diripuere focos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:14)
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris avertit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:1)
Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:4)
Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:3)
amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:9)
non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non "celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae" non "incendia Karthaginis inpiae" , eius, "qui domita nomen ab Africa lucratus rediit" , clarius indicant laudes quam "Calabrae Pierides" neque, si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 84)
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, et neglecta solent incendia sumere vires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1834)
detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION