라틴어 문장 검색

Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:7)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:2)
Mors nullum habet incommodum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:2)
esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:3)
Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:1)
Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:2)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:2)
Quod incommodum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:6)
Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 2:2)
incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:7)
Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:4)
Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:2)
Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION