라틴어 문장 검색

Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장7)
Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장12)
ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장3)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장10)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis iis, quos aduersum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장10)
Quare tam timide incurrit in ferrum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:6)
Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:3)
Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 5:3)
Huius quoque ferietur animus, mutabitur color.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:4)
Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:5)
Magnis telis magna portenta feriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:8)
Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION