라틴어 문장 검색

'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:5)
atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse - si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:3)
facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:8)
quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:3)
Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 3:3)
neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:4)
si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:1)
Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:2)
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:1)
privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:3)
sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis morte ipsa tristius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:14)
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:1)
in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:1)
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:1)
nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION