라틴어 문장 검색

ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 334:1)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
omnes qui Romam deducti erant virgis in foro caesi ac securi percussi, summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 351:1)
Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 364:3)
ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:2)
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 446:1)
caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 447:3)
inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:1)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 518:1)
caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 530:7)
caesum in acie, quod roboris fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:2)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION