라틴어 문장 검색

iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 179:2)
Itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 188:3)
ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:2)
nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:2)
odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 441:2)
in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 176:1)
in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 119:2)
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 135:1)
cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis asenatu qui explorarent an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha14)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:1)
primo contumeliam tacitus tulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 208:2)
huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 393:1)
remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 596:1)
infamia intactum invidia qua possunt urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 647:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION